Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. De eodem.

Item Pius Papa. [epist. I.]
Oues pastorem suum non reprehendant; plebs episcopum
non accuset, nec uulgus eum arguat, quia non
est discipulus super magistrum. Episcopi enim a
Deo sunt iudicandi, qui eos sibi oculos elegit. Nam a


subditis aut prauae uitae hominibus non sunt accusandi
aut arguendi aut lacerandi. Et infra: §. 1. Nemo
bonum faciens alteri uerbo aut facto nocere uult; quanto
minus in suspicionem debet uenire fidelis homo, ut
dicat aut faciat ea, que pati non uult? quia omnis suspicio
potius est repellenda quam approbanda uel recipienda.
Gratian. Ipsa autem detractio, licet ex uicio detrahentium,
tamen iusto Dei iudicio nonnumquam aduersus bonos excitatur,
ut quos uel domestica presumptio, uel aliorum fauor in altum
extulerat, detractio humiliet.
Unde Ambrosius: [ad c. 22. Lucae]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

555/556
Gehe zu Spalte: