Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Ne quis de se presumat, linguae malorum ex Die precepto contra eum excitantur.

Imitare Petrum tertio dicentem: "Domine, tu scis,
quia amo te." Etenim, quia tertio negauerat, tertio confitetur;
sed negauit in nocte, confitetur in die. Hec autem
ideo dicta sunt, ut sciamus, neminem iactare se
debere. Nam et si Petrus lapsus est, quia dixit: "Et
si alii scandalizati fuerint, sed non ego," quis alius
iure de se presumat? Denique et Dauid quia dixerat:
"Ego dixi in habundantia mea, non mouebor in eternum,"
eam sibi iactantiam obfuisse confitetur, dicens: "Auertisti
faciem tuam a me, et factus sum conturbatus."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

555/556
Gehe zu Spalte: