C. XI. Ut boni salubriter humilientur, linguae malorum contra eos insurgunt.
Item Gregorius. [lib. IX. epist. 39. ad TheoctistamPatriciam]
Sunt plurimi, qui uitam bonorum fortasse amplius
quam debent laudant, et ne qua elatio de laude subripiat
permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et
obiurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium
in corde nascitur, ab ore uituperantium suffocetur. Hinc
est, quod doctor gentium se in predicatione currere
testatur inter infamiam et bonam famam, qui etiam
dicit: "Ut seductores et ueraces."
Gratian. Verum hac auctoritate prohibentur spirituales a
carnalibus accusari, non carnales a spiritualibus. Quod ex
uerbis eiusdem datur intelligi, quibus in eodem capitulo subiunxit,
dicens: "Capite languescente facilius reliqua corporis membra
inficiuntur, sicut scriptum est: Omne caput languidum, et omne
cor merens; a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas."
Quapropter manifestum est, diabolum (qui sicut leo
rugiens circuit, querens quem deuoret) cordibus plebium suadere,
ut doctoribus atque pastoribus suis detractiones irrogent, uel
accusent, ut plebes languescentes (non tenentibus pastoribus
frena eorum) lasciuiant, atque in ima ruant, ut saltim sic periclitari
possint. Multum uero distant dampna morum a dampnis
rerum temporalium, cum ista extra nos sint, illa in
nobis. Et infra: "Peius malum fore non existimo, quam
Christianos suis inuidere sacerdotibus."
Hinc etiam Felix II. ait: [Episcopis in Alexandrina
Sinodo congregatis]