Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Quot ciuitates unaqueque prouincia habeat.

Item Pelagius Papa [II. ep. VIII.] omnibus Episcopis.
Scitote certam esse prouinciam, que habet X. aut XI.
ciuitates, et unum regem, et totidem minores potestates
sub se, et unum metropolitanum, aliosque suffraganeos
X. uel XI. episcopos iudices, ad quorum iudicium omnes
causae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, ac ciuitatum
referantur, ut ab his omnibus iuste consona uoce
discernatur, nisi ad maiorem auctoritatem fuerit ab
his, qui iudicandi sunt, appellatum. Unde non oportet,
ut degradetur uel dehonoretur unaqueque prouincia; sed
apud semetipsam habeat iudices, sacerdotes et episcopos,
singulos uidelicet secundum ordines suos, et quicumque
causam habuerit a suis iudicibus iudicetur, et non ab
alienis, id est a suae iustis iudicibus prouinciae, et non
ab extraneis, nisi (ut iam est prelibatum) a iudicandis fuerit
appellatum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

561/562
Gehe zu Spalte: