Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Non aliorum, sed primatis sui iudicio quisque se subiciat episcopus.

Item Nicolaus Papa.
Denique si Suffredus, tale in se crimen nouerat, quo
recte posset episcopatu priuari, uel infirmitate se sentiebat
forsitan pregrauari, qua inpeditus nullis posset proximis
sua prelatione prodesse, primatis sui debuerat et
non aliorum dioceseon antistitum prestolari iudicium.
Quod si quelibet ambiguitas, uel aliqua fortasse super eius
examinatione, uel episcopatus abrenunciatione oborta
fuisset contentio, ex more ad apostolicam sedem referri
conuenerat, et nostra in his omnibus debuerant cuncti
decreta penitus expectare. Quod quia omissum hactenus
dolemus, dilectissimam mihi gloriam uestram uehementer
efflagito, ut iam dictus Suffredus episcopus proprio
restituatur episcopio, et si quid reprehensione dignum
gessit, postea uel correctione, uel digna animaduersione
diffinietur.


Gratian. Est tamen casus, in quo episcopus alterius parrochianum
excommunicare ualet.
Unde in Concilio apud Conpendium: [c. 5.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

561/562