Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXI. Dubium est, an sciens auarus, an nesciens hereticus grauius peccet.

Quero ergo, quis peccet grauius, qui nesciens heresim
incurrerit, an qui sciens ab auaritia, id est ab ydolatria
non recesserit? Secundum illam regulam,
qua peccata scientium peccatis ignorantiae preponuntur,
auarum conscientia uincit in scelere. Sed si, forte
hoc faciat in heresi ipsius sceleris magnitudo, quod
facit in auaritia scientis admissio hereticus nesciens
auaro scienti coequatur. Item: [c. 20. eiusdem libri]
§. 1. Utrum catholicum pessimis moribus alicui heretico,
in cuius uita, preter id, quod hereticus est, non inueniunt
homines quod reprehendant, preponere debeamus, non
audeo precipitare sententiam.
IV. Pars. Gratian. Verum hoc Augustini, et illud de
infamium accusatione, de his intelligendum est, quos constat esse
hereticos, non de his, qui se negant in heresim lapsos. Hic autem
in omnibus religiosus aparens, dum se negat hereticae communionis
aliquando macula infectum, infames atque alios huiusmodi


a sua accusatione ipse repellit. §. 1. Hec licet ratione niti
uideantur, exemplo tamen lesae maiestatis uana intelliguntur, ad
cuius accusationem dum socius initae factionis admittitur, non
queritur, an cogitare contra animam principis sit maiestatem
ledere, sed an aliquis de nece eius tractauerit.
Unde Inpp. Honorius et Arcadius in nono libro Codicis,
titulo ad legem Iuliam maiestatis, [leg. 5.,] scripsisse leguntur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

559/560
Gehe zu Spalte: