Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[XXII.]

"Si quis cum militibus uel primatis, barbaris etiam,
scelestam inierit factionem, aut factionis ipsius susceperit sacramentum
uel dederit, de nece etiam uirorum illustrium, qui
consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam (nam et
ipsi pars nostri corporis sunt) uel cuiuslibet postremo, qui
nobis militat, cogitauerit, (eadem enim seueritate uoluntatem
sceleris, qua effectum, puniri iura uoluerunt), ipse quidem,
utpote maiestatis reus, gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco
nostro addictis. Filii uero eius, quibus uitam inperatoria specialiter
lenitate concedimus, (paterno enim deberent perire
suplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla
metuuntur), a successione omnium proximorum habeantur
alieni, testamentis extraneorum nichil capiunt, sint perpetuo egentes
et pauperes, infamia eos semper paterna comitetur, ad nullos
umquam honores, nulla prorsus sacramenta perueniant,
sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus et sit mors
solatium et uita suplicium. Denique iubemus etiam notabiles
esse infamia sine uenia, qui pro talibus umquam
apud nos interuenire temptauerint. §. 1. Sane, si quis ex
his in exordio initae factionis, studio uerae laudis accensus,
ipse prodiderit factionem, et premio a nobis et honore
donabitur. Is uero, qui usus fuerit factione, si sero, tamen
incognita adhuc consiliorum archana patefecerit, absolutione
tantum ac uenia dignus habebitur."
[Gratian.] Porro symoniae accusatio ad instar lesae
maiestatis procedere debet, sicut Leo inperator in I. libro
Codicis decreuisse legitur, titulo de episcopis et clericis, 1. Si quenquam
procedere debet. Quod de accusatione, non de pena
intelligi oportet.
Unde Inppp. Valentinianus, Valens et Gratianus
libro IX. Codicis titulo ad legem Iuliam maiestatis: [l. Nullus]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

559/560
Gehe zu Spalte: