C. XIX. Accusatores et personas, quas leges seculi non admittunt, ecclesiasticae quoque repellunt.
Item Eusebius Papa. [epist. I. ad Episcopos Galliae]Nos sequentes Patrum uestigia pro saluatione seruorum
Dei, quascumque ad accusationem personas leges publicae
non admittunt, his inpugnandi alterum nos licentiam
submouemus, et nullae accusationes a iudicibus audiantur
ecclesiasticis, que legibus seculi prohibentur.
Gratian. Sed licet infames ab accusatione episcoporum
prohibeantur, non tamen isti ab huius accusatione prohibendi
sunt. Hereticos namque accusare infamibus non prohibetur,
ut supra patuit in ea causa, ubi de accusatione minorum aduersus
maiores disputatum est.