Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. De episcopo, qui sibi soli dicit aliquem suum crimen fuisse confessum.

Placuit, ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli
proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non
putet ad iniuriam suam episcopus pertinere, quod illi soli
non creditur. Et si scrupulo propriae conscientiae se dicit
neganti nolle communicare, quamdiu excommunicato non
communicauerit suus episcopus, eidem episcopo ab
aliis non communicetur episcopis, ut magis caueat episcopus,
ne dicat in quemquam quod aliis documentis conuincere
non potest.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

561/562
Gehe zu Spalte: