Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Subditi prelatos suos accusare non debent.

Item Anterius Papa. [epistola unica]
Ex merito plebis nonnumquam episcopi deprauantur,
quatinus procliuius cadant qui secuntur. Capite languescente
cetera corporis membra inficiuntur. Deteriores
sunt, qui uitam moresque bonorum corrumpunt, his, qui
substantias aliorum prediaque diripiunt. Caueat unusquisque,
ne aut linguam, aut aures habeat prurientes, id est,
ne aut ipse aliis detrahat, aut alios detrahentes audiat. "Sedens,"
inquit, "aduersus fratrem tuum loquebaris"
detrahendo, "et aduersus filium matris tuae ponebas
scandalum," etc. Parcant singuli detractioni linguae,
custodiantque sermones suos, et sciant, quia cuncta
que de aliis loquuntur, sua sententia iudicabuntur. Nemo
inuito auditori libenter refert. Offitium singulorum sit,
dilectissimi, non solum oculos castos seruare, sed et linguam,
nec quid in cuiusquam domo agatur alia domus umquam
per eos nouerit. Habeant omnes simplicitatem columbae,
ne cuiquam machinentur dolos et serpentis astutiam, ne
aliorum subplantentur insidiis.
Item Lucius Papa: [epist. unica, Episcopis Galliae et
Hispaniae scribens]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

557/558
Gehe zu Spalte: