Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Infames sunt qui regnum Dei consequi non ualent.

Item Fabianus Papa. [epist II. Episcopis orientalibus]
Illi, qui illa peccata perpetrant, de quibus Apostolus
ait: "Quoniam qui talia agunt regnum Dei non consecuntur,"
ualde cauendi sunt, et ad emendationem, si uoluntarie
noluerint, conpellendi, quia infamiae maculis sunt
aspersi, et in barathrum dilabuntur, nisi eis sacerdotali
auctoritate subuentum fuerit. §. 1. Similiter et illi, de quibus
ipse ait: "Cum huiusmodi nec cibum sumere,"
quia infamia sunt notati, antequam sacerdotali auctoritate
sanentur, et gremio sanctae matris ecclesiae redintegrentur,
quia qui extra nos sunt nobiscum communicare
non possunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

553/554
Gehe zu Spalte: