Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. Que personae infames habeantur.

Infames esse eas personas dicimus, que pro
aliqua culpa notantur infamia, id est omnes, qui Christianae
legis normam abiciunt, et statuta ecclesiastica contempnunt;
similiter fures, sacrilegos et omnibus capitalibus
criminibus irretitos; sepulcrorum quoque uiolatores, et
omnes, qui aduersus patres armantur, qui in omni mundo
infamia notantur; similiter et incestuosos, homicidas,
periuros, raptores, maleficos, ueneficos, adulteros, de bellis
publicis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere,
aut facultates ecclesiae auferunt iniuste, et qui fratres
calumpniantur, aut accusant et non probant, et qui
contra innocentes principum animum ad iracundiam
prouocant, et omnes anathematizatos uel pro suis sceleribus
ab ecclesia repulsos, et omnes, quos ecclesiasticae uel
seculi leges infames pronunciant. Hii nimirum omnes,
nec serui ante legitimam libertatem, nec penitentes, nec
bigami, nec illi, qui curiae deseruiunt, uel non sunt
integri corpore, aut sanam non habent mentem uel intellectum,
aut inobedientes sanctorum decretis existunt, aut
furiosi manifestantur, hi omnes, inquam, nec ad sacros
gradus debent prouehi, nec isti, nec liberti neque
suspecti, neque rectam fidem uel dignam conuersationem
non habentes, summos sacerdotes possunt accusare,
nec ad accusationem seu ad testimonium ullatenus iuste
recipi possunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

557/558
Gehe zu Spalte: