C. V. De eodem.
Item ex Concilio Meldensi, c. 2.De illis autem, qui intra parrochiam beneficium aut
hereditatem habent, et alterius episcopi parrochiani sunt,
et de loco ad locum iter faciunt, et rapinam et depredationes
peragunt, placuit, ut excommunicentur, nec
ante ex parecia exeant, quam que perpetrarunt digne
emendent. Quorum excommunicatio seniori eorum et proprio
episcopo significanda est, ne eos recipiat ante,
quam illuc redeant, ubi rapinam fecerunt, et ibi omnia
pleniter emendent. ]