Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. A quo sit ferenda sententia, quando conprouinciales episcopi discordant.

Si quis episcopus criminaliter in iudicio episcoporum
fuerit accusatus, contingat autem episcopos prouinciae, qui
conuenerint, diuersas habere sententias, et alios quidem
innocentem eum pronunciare, alios reum, propter huiusmodi
controuersiam amputandam placuit sanctae sinodo
metropolitanum episcopum alterius uicinae prouinciae
aduocari, et aliquantos cum eo episcopos alios, qui pariter
residentes quecumque fuerit dirimant questionem,
propter hoc, ut sit firmum iudicium, quod ab unius prouinciae
episcopis fuerit promulgatum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

563/564
Gehe zu Spalte: