Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Quando electi iudices inter se de sententia discordes extiterint, de uicina prouincia archiepiscopus aduocetur.

Item ex Concilio Martini Papae.
Si quis episcopus in aliquibus iudicatur, et uiderit
ipsos episcopos, qui in prouincia sua sunt, inter se iudicio
discrepare, ut alii uideantur eum, qui iudicatur, iustificare,
alii condempnare, pro diffinitione huius dissensionis hoc
placuit sanctae sinodo, ut de prouincia uicina alter metropolitanus
conuocetur episcopus, ut per eum confirmetur quod
secundum rectum placuerit canonem.
Gratian. Nisi eadem prouincia primatem habuerit, ad quem
negotia, que per metropolitanum terminari non ualent, referenda
sunt.
Unde Bonifatius Papa Episcopis Galliae:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

563/564
Gehe zu Spalte: