Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. In renouatione iudicii memoria B. Petri est habenda.

Item ex Concilio Sardicensi. [c. 4.]
Osius episcopus dixit: "Quod si aliquis episcopus
adiudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam
causam habere, alterum iudicium renouetur, si uobis
placet, S. Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur
uel ab his, qui examinauerunt, uel etiam ab aliis
episcopis, qui in prouincia proxima morantur, Romano episcopo.
Et si iudicauerit renouandum esse iudicium, renouetur
et det iudices. Si autem probauerit talem causam
ut ea non refricentur, que acta sunt, que decreuerit
Romanus episcopus confirmata erunt. Si hoc ergo omnibus
placet, statuatur." Sinodus respondit: Placet.
Codicis libro IV. titulo de probationibus: Actor, quod asseuerat
profitendo se probare non posse, reum necessitate
monstrandi contrarium non astringit, cum per rerum naturam
factum negantis probatio nulla sit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

565/566
Gehe zu Spalte: