CAUSA II.
GRATIANUS.Quidam episcopus de lapsu carnis a laico inpetitur; duo monachi,
unus subdiaconus, et duo Leuitae aduersus ipsum testimonium
ferunt; a metropolitano suo sentit se pregrauari; in ipsa
uentilatione causae tres ex testibus deficiunt, siue promissione
decepti, siue canonica examinatione reprobati; expoliatur tamen
episcopus, quia crimen eius notorium erat. (Qu. I.) Hic primum
queritur, an in manifestis iudiciarius ordo sit requirendus? (Qu. II.)
Secundo, an expoliatus ab aliquo sit iudicandus? (Qu. III.)
Tertio, qua pena sint feriendi qui in accusatione uel testificatione
defecerint? (Qu. IV.) Quarto, si duorum testimonio sit condempnandus?
(Qu. V.) Quinto, si deficientibus accusatoribus sit
cogendus ad purgationem? (Qu. VI.) Sexto, si remedium sit
dandum ei, qui causa dilationis uocem appellationis exhibuerit?
(Qu. VII.) Septimo, si laici, monachi uel quilibet inferiorum
ordinum in accusatione maiorum sint audiendi? (Qu. VIII.)
Octauo, quomodo fieri debeat accusatio, an in scriptis, an sine
scripto?