C. XXXVIII. Clericus non deuocetur ad testimonium illius causae, cuius primum cognitionem suscepit.
Statuendum est, ut qui in ecclesia quamlibetcausam iure apostolico ecclesiis inposito agere uoluerit,
et forsan decisio clericorum uni parti displicuerit,
non liceat clericum in iudicium ad testimonium deuocari
eum, qui presens uel cognitor fuit, et nulla ad testimonium
dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.
Gratian. Ab eis quoque, ad quos prouocatum fuerit (sicut
in Concilio Affricano [c. 63.] legitur) ulterius prouocari
non licet: