C. VI. Multi per tollerantiam sustinendi sunt, quamuis sententia diuini iudicii sint condempnati.
Item Augustinus.Unus ex uobis me traditurus est. Bene dixit: ex
uobis, et non: ex nobis. Ex uobis enim est, a quibus per
iudiciariam potestatem confessus aut conuictus exclusus non
est. A me uero, qui nullis indigeo argumentis, et omnia
certissime noui, separatus et diuisus est. Tale est, ac si
diceret: Etsi ego per occulti iudicii sententiam eum dampnatum
habeo, uos tamen adhuc illum per tollerantiam
sustinete.