C. LVIII. Clerici siue electi monachi sint cubicularii episcopi.
Cum pastoris uita in exemplo debeat esse discipulis,plerumque clerici qualis in secreto sit uita sui pontificis
nesciunt, quam tamen, seculares pueri sciunt.
De qua re presenti decreto constituimus, ut quidam
ex clericis, uel etiam ex monachis electi, in ministerio
cubiculi pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco regiminis
est, tales habeat testes, qui ueram eius in secreto
conuersationem uideant, et ex sedula uisione exemplum
profectus sumant.
Item Virgilio Episcopo Arelatensi: [lib. IX. ep. 49]