Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VIII. Ad Romanam ecclesiam appelletur ab omnibus quasi ad matrem.

Item Zepherinus urbis Romae Archiepiscopus. [epist. I.]
Ad Romanam ecclesiam ab omnibus, maxime tamen
ab obpressis est appellandum, et concurrendum quasi ad
matrem, ut eius uberibus nutriantur, auctoritate defendantur,
suis obpressionibus releuentur, quia non potest
nec debet mater obliuisci filium suum.

< Dokument zurück | | Dokument vor >