Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LIV. Monachi in accusatione non sunt audiendi.

Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae.]
Nullus monachus talia usquam arripiat, nec secularia
aut ecclesiastica negotia perturbare presumat, quia
mortua est in talibus uox eorum.
Gratian. Sed aliud est, quod ex presumptione assumitur
temeritatis: aliud, quod ex necessitate geritur karitatis. Monachi
enim ex presumptione episcopos accusare non possunt: ex karitate
possunt. Unde et in canonibus precipitur, ut cubicularii episcopi
sint uel religiosi clerici, uel electi monachi, ut de eius uita testimonium
dicere possint.
VII. Pars. §. 1. Item illud Eleuterii Papae [in epist.
ad Galliae prouincias] omnibus generaliter dicitur:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

501/502