C. XXI. Sine accusatore manifesta ferienda sunt.
Scelus, quod Lotharius rex (si tamen ueraciter rex dicipossit, qui nullo salubri regimine corporis appetitus refrenat,
sed lubrica eneruatione magis illicitis eius motibus cedit)
in duabus feminis, Teberga scilicet et Waldrada
commisit, omnibus manifestum est. Sed et dudum episcopos
Teugaldum et Guntarium in tali facto eum habuisse
tutores atque fautores, pene totus orbis undique
ad limina seu sedem confluens apostolicam referebat.
Igitur decernente nobiscum sancta sinodo, in presentia
depositi, et ab offitio sacerdotali excommunicati, atque a
regimine episcopatus alienati indubitanter existunt.