C. III. Nullus debet accusari, dum suis rebus fuerit expoliatus.
Item Stephanus Papa. [epistola II.]Nullus episcoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus
debet accusari, priusquam omnia, que ei
ablata sunt quocumque ingenio, legibus redintegrentur:
ita ut omnes possessiones, atque omnes fructus
ante acceptam accusationem primates et sinodus episcopo,
de quo agitur, funditus restituant.