Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXI. Docti ab indoctis, clerici a laicis quandoque merito reprehenduntur.

Item Beda in II. epistola Petri.
Secuti sunt uiam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis
amauit, correptionem uero habuit suae uesaniae. Subiugale
mutum quod hominis uoce loquens prohibuit
prophetae insipientiam. Plerumque heretici tam stulta dogmata,
tam execranda proferunt sacramenta, ut etiam hebetum
sensus paganorum, et qui ratione diuinae agnitionis
omnimodis carent, illorum detestentur insaniam, illorum
distorta et Deo contraria itinera sanius sapiendo
redarguant. Et (quod peius est) nonnumquam multi
catholicorum in tantum mercedem amant iniquitatis, ut
etiam docti ab indoctis, clerici a laicis merito redarguantur,
qui iure conparantur prophetae, qui uerbis asinae
contra naturam loquentis corripitur, nec tamen a proposito
praui itineris retardatur. Quibus etiam aptissime nomen
congruit ciuitatis, de qua Balaam uenisse perhibetur. Bosor
namque carneus siue in tribulatione interpretatur. Neque
enim alia magis causa luxuriosis existit, uerbum ueritatis
amore pecuniae uel desideriorum temporalium
adulterare, quam quia carnis se concupiscentiis
manciparunt. Sed et nomen ipsius Balaam, qui
uanus populus, siue precipitans eos, interpretatur, talibus
conuenit. Qui enim agnitam uiam ueritatis sponte deserunt,
quid nisi uanus populus sunt? Quid etiam


in precipitium suos mergunt auditores, quibus non
salutaria, que corrigant, sed que illos delectent erronea predicant?
De quibus apte subditur: "Hii sunt fontes sine
aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo
tenebrarum reseruatur."
Gratian. Quia ergo non omnes episcopi sunt episcopi,
presbiteri a Daniele puero indicantur, sal infatuatum a porcis
conculcatur, et qui dicit: Pax uobiscum, plerumque non
columba, sed coruus reputatur: patet, quod non semper pro
offitio uel auctoritate personae ab accusatione est cessandum,
imo contra prauos est agendum, cum omnis persona
criminaliter peccans alteretur, et (ut ita dicam) capite minor
legibus censeatur. Qui enim facit peccatum seruus est peccati
tam in pena quam in culpa.
Unde Augustinus:

< Dokument zurück | | Dokument vor >