C. V. Conuicium non est pro accusatione habendum.
Si quis iratus crimen cuilibet temere obieceritconuicium non est pro accusatione habendum, sed permisso
tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam
se probaturum esse fateatur, ut, si forte resipiscens
que per iracundiam dixit iterare aut scribere noluerit,
non ut reus criminis teneatur.
III. Pars. Gratian. Sed aliud est crimen illatum non
posse probare, aliud est aliqua promissione accusationem
deserere. Huic enim, qui promissione deceptus accusationem
deserit, uenia datur; illi uero, qui crimen illatum probare non
ualuerit, infamia irrogatur.
Unde B. Gregorius scribit Iohanni Corintiorum
Episcopo: [lib. IV. epist. 50.]

