C. VI. De eo, qui promissione illectus ab accusatione desistit.
Paulum itaque diaconum quamuis culpa sua uehementerconfundat, quod deceptus promissione ab accusatione
sui episcopi destiterit, tamen hanc ei culpam
ignoscimus.
[PALEA.
Omnis igitur, qui crimen obicit, scribat se probaturum.
Reuera ibi semper causa agitur, ubi crimen admittitur; et
qui non probauerit quod obiecit, penam, quam intulerit,
ipse patiatur. ]