C. V. De eodem.
Per scripta nullius accusatio suscipiatur, sed propriauoce (si legitima et condigna accusatoris persona fuerit)
presente uidelicet eo, quem accusare desiderat, quia nullum
absens accusare potest, nec ab aliquo accusari.
Gratian. Sed Calixtus Papa precepit, ut accusator presente
eo, quem accusat, in scriptis accusationem iudici offerat, et
propria uoce litteras suae accusationis legat. Stephanus autem
prohibet, ne absens aliquem per epistolam accusare audeat.
II. Pars. §. 1. Que uero sit forma accusationis, quis
modus concipiendorum libellorum, Paulus in Digestis, libro
de publicis iudiciis, titulo de accusationibus et inscriptionibus,
[lege 3.] ostendit, dicens: §. 2. "Libellorum inscriptionis conceptio
talis est: Consul et dies. Apud illum pretorem uel consulem
Lucius Titius professus est, se Meuiam lege Iulia de
adulteriis ream deferre quod dicat eam cum Gaio Seio in ciuitate
N, domo illius, mense N, consulibus N, commisisse
adulterium. Utique enim et locus designandus est, in quo
adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur,
et mensis. Hoc enim lege Iulia publicorum cauetur, et generaliter
precipitur omnibus, qui aliquem reum deferunt. Neque
autem diem, neque horam inuitus conprehendant. Quod si
libelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen
aboletur, et ex integro repetendi reum potestas fiet. §. 3. Item
subscribere debebit is, qui dat libellum, se professum esse, uel
alius pro eo, si litteras nesciat. Sed si aliud crimen obiciat,
ueluti quod domum suam prebuit, ut stuprum materfamilias
pateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit, quod pretium
pro conperto stupro acceperit, et si quid simile, id ipsum
libello conprehendendum erit. Si accusator decesserit, aliaue
causa eum inpedierit, quo minus accusare possit, et si quid
simile, nomen rei aboletur postulante reo, idque et lege Iulia
de ui, et senatusconsulto cautum est, ita ut liceat alii ex integro
repetere reum. Sed intra quod tempus, uidebimus; et utique
XXX. dies utiles obseruandi sunt."