C. X. Restituendus est, quem neque confessum, neque conuictum constat esse eiectum.
Item Nicolaus Papa Airardo TuronensiArchiepiscopo.
Notum sit tuae fraternae karitati, quod iste presbiter
pauper, nomine Christoforus, de sua angustia ad nostram
clementiam lacrimabiliter sit conquestus, dicens, se falsis
criminibus inpetitum, et ab ecclesia non conuictum
neque confessum inrationabiliter fuisse reiectum. Nam,
ut ipse refert, tua diligentia per tres uices inquisitione
facta, nulla in se neque de fornicationis crimine, neque de
homicidii consensione potuit culpa reperiri, nisi quia
suae paupertatis causa que petebantur aut consentire
noluit, aut adinplere non potuit. Quod suus tamen
emulus ultroneus egit, qui ecclesiam illius iniuste preripuit.
Idcirco magnopere monemus reuerentiam tuam, ut que,
forte te ignorante, Gieziaca cupiditate peracta esse uidentur,
tuae fraternitatis censura celeri emendatione corrigantur,
scilicet restituendo ecclesiae propriae iam dictum sacerdotem,
atque ei reddendo tua pietate, quem perdidit
pristinum honorem, et nullatenus canonica instituta alicuius
temeritate contempni permittas, quia facientem et consentientem
par pena constringit.