C. IV. Anathematizatus sacerdotes accusare non potest.
Item Iulius papa. [in decretis, c. 36.]In sancta Nicena sinodo statutum est, ut nemo anathematizatus
in nostra suscipiatur accusatione, nec illi, qui
nos in sua accusatione nolunt recipere, cum nos super
illos sciamus a Domino constitutos, non illos super nos, et
sicut maior non potest a minore iudicari, ita nec colligari,
quia rarum est omne quod magnum est. Portamus onera
omnium, qui grauantur, quin imo hec portat in nobis B.
Petrus apostolus, cuius uice fungimur legatione, et cuius
regula informamur, quatinus eius fulti auxilio nunc et in
perpetuum ab omnibus tueamur aduersis.