Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VI. Ad Romanam ecclesiam ab omnibus appelletur.

Item Marcellus Papa. [epist. I. ad Episcopos Antiochenae
prouinciae.]
Ad Romanam ecclesiam omnes episcopi, qui uoluerint
uel quibus necesse fuerit, quasi ad caput suffugere,
eamque appellare debent, ut inde accipiant tuitionem atque


consecrationem. Quod omnibus minime conuenit denegari
episcopis; sed absque ulla custodia, aut excommunicatione,
uel dampnatione, aut expoliatione libere ire
concedatur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >