Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXII. Post datam sententiam infra quod tempus quisque appellare debeat.

Propter superfluam appellatorum licentiam, ne in retractandis
uel reuocandis sententiis liberum habere arbitrium
uiderentur et tempora appellationis, et penae constitutae
sunt, ut quicumque apud iudicem, qui causam eius
audiuit, appellare, et ad alium iudicem prouocare
uoluerit, infra quinque dies appellet, in his ipsis
quinque diebus ad iudicem, ad quem prouocauerit, sine
aliqua dissimulatione perueniat, et ipse dies in quo
accepit litteras, in his quinque diebus conputetur specialiter.
Quod si longius iter sit, exceptis quinque diebus


[PALEA.
< Dokument zurück | | Dokument vor >