C. LII. Nisi inreprehensibiles in maiorum accusatione non recipiantur.
Item Yginus Papa. [epist. I.]Criminationes maiorum natu per alios non fiant, nisi per
ipsos, qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et inreprehensibiles
aparuerint, et actis publicis docuerint omni
suspicione carere et inimicitia, et inreprehensibilem
fidem habere ac conuersationem ducere.
Gratian. Colligitur itaque ex his omnibus, quod subditi in
accusatione prelatorum sunt admittendi. Nunc uidendum est, an
monachi in accusatione episcoporum sint audiendi? Adrianus
Papa [in capitulis c. 3I.] uidetur eos ab accusatione remouere,
ita dicens: