Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA VIII.

GRATIANUS.
In extremis agens quidam episcopus successorem sibi ex
testamento instituit; inde suorum amicorum patrocinio in eundem
episcopatum eligitur; post electionem pro indempnitate ecclesiae
canonicis iuramentum prebuit; accusatur de symonia, tamquam
munus ab obsequio prestiterit; ante tempus sententiae a clericis
suis derelinquitur; sine litteris apostolici ad ecclesiam suam
episcopus reuertitur. (Qu. I.) Hic primo queritur, an liceat
episcopo successorem sibi instituere? (Qu. II.) Secundo, an
amicorum patrocinia in electione debeant conualescere? (Qu. III.)
Tertio, an habendus sit symoniacus qui post electionem huiuscemodi
iuramentum canonicis prestat? (Qu. IV.) Quarto, an
liceat clericis ante sententiae tempus ab episcopo suo discedere?
(Qu. V.) Quinto, an sine litteris apostolici debeat redire ad
propriam ecclesiam?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Quod Petrus sibi adiutores asciuit Linum et Cletum.

[PALEA C. II.

C. III. Episcopus successorem sibi constituere non debet.

C. IV. De eodem.

C. V. De eodem.

C. VI. De eodem.

C. VII. De eodem.

C. VIII. Qui sibi et ecclesiae prodest utroque pede calciatus intelligitur.

C. IX. Locus regiminis sicut desiderantibus est negandus, ita fugientibus est offerendus.

C. X. Locus deiectionis in uoto, dignitatis semper fit in necessitate.

C. XI. Qui preesse, non prodesse desiderat, non debet episcopari.

C. XII. Pro ingenio discentium doctor moderetur uerba doctrinae.

C. XIII. Qui omnibus preest singulos releuare contendat.

C. XIV. Contra Christum faciunt qui gratiae, non meritis gradum ecclesiasticum tribuunt.

C. XV. Ad sacerdotium non eligatur, nisi qui ceteris et sanctior et doctior habeatur.

C. XVI. Populi gubernatio diuina electione prestetur.

C. XVII. Non ex fauore, sed ex iudicio debet uenire electio.

C. XVIII. Non ex arbitrio Dei aliquando datur princeps ecclesiae.

C. XIX. Non sunt filii, sed mercenarii, qui honores ab hominibus appetunt.

C. XX. Ex electione non preficiuntur episcopi, sed conprobantur.

C. XXI. Pro gradu sui offitii quemque meliorem esse oportet.

C. XXII. Populus iudicabit episcopum sua offitia non agentem.

C. XXIII. Qui clericos suos non corrigit populum corrigere non ualet.

C. XXIV. Episcopo ad salutem non sufficit moribus et uita populo adequari.

QUESTIO II.

C. I. In electione episcopi nec munerum datio, nec aliquorum patrocinia conualescant.

C. II. In electione antistitis communi utilitati, non suo lucro quisque prospiciat.

QUESTIO III.

C. I. Qui in episcopum eligitur de rebus ecclesiasticis aliquam securitatem nulli facit.

C. II. Post electionem pro indempnitate ecclesiae licet electo iuramentum prestare.

QUESTIO IV.

C. I. Ante tempus sententiae non licet clericis ab episcopo suo discedere.

QUESTIO V.

C. I. A sede sancta apostolica uocatus episcopus ad domum non reuertatur, nisi purgatus et apostolicis litteris instructus.

Spalten:

589/590 - 599/600
Gehe zu Spalte: