Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. Qui preesse, non prodesse desiderat, non debet episcopari.

Item Augustinus. [lib. XIX. de ciuit. Dei, c. 19.]
"Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat."


Exponere uoluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis,
non honoris. Grecum est enim, atque inde ductum
uocabulum, quod ille, qui preficitur, illis, quibus preficitur,
superintendit, curam eorum scilicet gerens;
SKOPOS quippe intentio est. Ergo episcopos, si uelimus,
latine superintendentes possumus dicere, ut intelligat
non se esse episcopum qui preesse dilexerit, non
prodesse. Itaque a studio cognoscendae ueritatis nemo
prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium. Locus uero
superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur
atque administretur, ut decet, tamen indecenter
appetitur. Quamobrem otium sanctum querit karitas ueritatis,
negotium iustum suscipit necessitas karitatis, quam
sarcinam si nullus inponit, percipiendae atque intuendae
uacandum est ueritati; si autem inponitur, suscipienda est
propter necessitatem karitatis. Sed nec sic omnimodo
ueritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa
suauitas, et obprimatur iusta necessitas.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

593/594
Gehe zu Spalte: