Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Locus deiectionis in uoto, dignitatis semper fit in necessitate.

Idem in Moralibus. [lib. XXXV. c. 13. ad c. 42. Iob.]
Sciendum est summopere, quod obedientia aliquando,
si de suo aliquid habuerit, nulla est; aliquando, si
de suo aliquid non habuerit, minima. Nam cum huius
mundi successus precipitur, cum locus superior inperatur,
is, qui ad percipienda hec obedit, obedientiae sibi uirtutem
euacuat, si ad hec ex proprio anhelat. Neque
enim se sub obedientia dirigit qui ad percipienda huius
uitae prospera libidini propriae ambicionis seruit. Rursum,
cum mundi despectus precipitur, cum probra adipisci et
contumeliae iubentur, nisi ex semet ipso animus
appetat, obedientia sibi meritum minuit, qui ad ea,
que in hac uita sunt despecta, inuitus nolensque descendit.
Et paulo superius: §. 1. Obedientia uictimis iure preponitur,
quia per uictimas aliena caro, per obedientiam uero
uoluntas propria mactatur Quo contra ariolandi peccatum
inobedientia esse monstratur. Ex aduerso
ergo melius ostenditur quid de eius laude sentiatur. Si
enim "quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi
scelus ydolatriae, nolle adquiescere," sola est, que fidei
meritum possidet obedientia sine qua quisque infidelis
esse conuincitur, etiamsi fidelis esse uideatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

593/594
Gehe zu Spalte: