Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Locus regiminis sicut desiderantibus est negandus, ita fugientibus est offerendus.

Item Gregorius in Registro. [lib. VI. epist. 5. Cyriaco
Episcopo.]
In scriptis uestris uos magnopere requiem quesisse
narratis, sed per hoc ad pastoralem sollicitudinem uos
congrue uenisse ostenditis, quia, sicut locus regiminis desiderantibus
negandus est, ita fugientibus offerendus. Et sicut
scriptum est: "Nec quisquam sumit sibi honorem, sed
qui uocatur a Domino tamquam Aaron," et rursus
idem egregius predicator dicit: "Si unus pro omnibus
mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus
Christus mortuus est, superest ut qui uiuunt non iam
sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit,"
et pastori sanctae dicitur ecclesiae: "Simon Iohannis
amas me? Pasce oues meas." Ex quibus uerbis colligitur,
quia si is, qui ualet, omnipotentis Dei oues pascere
rennuit, ostendit se pastorem summum minime amare.
Si enim unigenitus Patris pro explenda utilitate omnium
de secreto Patris ad publicum nostrum egressus est, nos
quid dicturi sumus, si secretum nostrum preponimus utilitati
proximorum? §. 1. Quies itaque nobis et ex corde
appetenda est, et tamen pro multorum lucro aliquando postponenda.
Nam, sicut toto desiderio debemus occupationem
fugere, ita si desit qui predicet, occupationis onus libenti
necesse est humero subire. Quod ex duorum prophetarum
opere docemur, quorum unus predicationis offitium
uitare conatus est, et alter appetiit. Nam mittenti se Domino


Ieremias respondit, dicens: "A, a, a, Domine Deus,
nescio loqui, quia puer ego sum." Et cum omnipotens
Deus personam ad predicandum quereret, dicens:
"Quem mittam, et quis ibit nobis?" ultro se ysaias obtulit,
dicens: "Ecce ego, mitte me." En ab utrisque exterius
diuersa uox prodiit, sed non a diuerso fonte dilectionis
emanauit. Duo quippe sunt precepta karitatis, amor
Dei et proximi. Per actiuam igitur uitam prodesse proximis
cupiens Ysaias offitium predicationis appetit. Per
contemplatiuam uero Ieremias amori conditoris sedule
inherere desiderans, ne mitti ad predicandum debeat, contradicit.
Quod laudabiliter ergo unus appetiit, hoc laudabiliter
alter expauit; iste, ne tacitae contemplationis lucra
loquendo perderet, ille, ne dampna studiosi operis tacendo
sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia
et is, qui recusauit, plene non restitit, et is, qui mitti uoluit,
ante se per altaris calculum purgatum uidit, ne aut non
purgatus adire quisque sacra misteria audeat, aut
quem superna gratia eligit sub humilitatis specie superbe
contradicat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

591/592
Gehe zu Spalte: