Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VIII. Qui sibi et ecclesiae prodest utroque pede calciatus intelligitur.

II. Pars. Olim iussus est frater premortui fratris
uxorem ducere, ut non sibi, sed illi suscitaret sobolem, eiusque
nomine uocaret quod inde nasceretur. Quod si recusaret,
discalciatus uno pede conspui solebat in facie. Nunc
euangelii quisque predicator ita debet in ecclesia laborare,
ut defuncto fratri, id est Christo, suscitet semen, qui pro
nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit eius nomen accipiat.
At uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi
rennuerit, ab ipsa ecclesia digne meritoque
contempnitur. Qui enim et sibi prodest, et ecclesiae, bene
intelligitur utroque pede calciatus. Unde illud: "Quam
speciosi pedes euangelizantium bona." Qui autem
lucrandorum curam refugit aliorum, discalciati illius non
figuratum significauit, sed in se inpletum portauit
obprobrium.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

591/592