Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. De eodem.

Item Innocentius Papa II. [in Concilio Romano,
c. 16.]
Apostolica auctoritate prohibemus, ne quis ecclesias et
prebendas, preposituras, capellanias, aut aliqua ecclesiastica
offitia hereditario iure ualeat uendicare aut expostulare
presumat. Quod si quis inprobus aut ambitionis reus
attemptare presumpserit, debita pena mulctabitur et postulatis
carebit.
Gratian. His omnibus auctoritatibus prohibentur episcopi
successores sibi instituere. Sed aliud est de sui successoris electione
cum fratribus deliberare, et aliud est ex testamento
tamquam suae dignitatis heredem sibi querere. Illud fieri permittitur:
hoc autem penitus prohibetur. Illud autem B. Petri
ab illis ualet in argumentum assumi, qui tales sibi substituunt,
qualem sibi successorem B. Petrus quesiuit. Verum, quia offitium
non uitae, sed sanguini cepit deferri, atque ad episcopatum tales
quisque successores sibi querere cepit, qui uel odiosi populis
uel a plebe docendi inuenirentur, sacris canonibus constitutum
est ne quisquam sibi sui offitii querat successorem, sed
populi electione queratur qui eorum utilitati digne deseruiat, qui
illorum utilitatem, non sua lucra querat, qui Christo semen


uelit suscitare, non sibi diuitias congregare. Quod qui facere
contempserit iure ab ecclesia repudiatur.
Unde Augustinus in libro contra Manicheos:
[lib. XXXII. c. 10.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

591/592
Gehe zu Spalte: