Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. De eodem.

Item Ieronimus. [ad Titum, c. 1.]
Moises amicus Dei, cui facie ad faciem locutus est
Deus, potuit utique successores principatus filios suos
facere, et posteris propriam relinquere dignitatem; sed extraneus
de alia tribu eligitur Iesus, ut sciremus, principatum
in populos non sanguini deferendum esse, sed uitae.
Ac nunc cernimus plurimos hanc rem beneficium
facere, ut non querant eos in ecclesia columpnas erigere,
quos plus cognoscant ecclesiae prodesse, sed quos uel ipsi
amant, uel quorum sunt obsequiis deliniti, uel pro quibus
maiorum quispiam rogauerit, et (ut deteriora taceam) qui
ut clerici fierent muneribus inpetrarunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

591/592
Gehe zu Spalte: