C. XV. Ad sacerdotium non eligatur, nisi qui ceteris et sanctior et doctior habeatur.
Item Ieronimus in libro Leuitici.Licet ergo Dominus de constituendo principe precepisset,
et Dominus elegisset, tamen conuocatur et
sinagoga. Requiritur enim in ordinando sacerdote et
populi presentia, ut sciant omnes et certi sint, quia qui prestantior
est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in
omni uirtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium, et hoc
astante populo, ne qua postmodum retractatio cuiquam,
ne quis scrupulus resideret. Hoc autem est, quod
et Apostolus precipit in ordinatione sacerdotis, dicens:
"Oportet autem illum et testimonium habere
bonum ab his, qui foris sunt." Ego tamen et amplius aliquid
uideo in eo, quod dicit: "quia conuocauit Moyses omnem
sinagogam," hoc sit, colligere omnes animi uires et in
unum congregare uirtutes, ut cum sermo de sacerdotalibus
habetur sacramentis, uigilent omnes animi uirtutes, et intentae
sint, nichil in eis sapientiae, nichil scientiae,
nichil desit industriae, sed adsit omnis multitudo sensuum,
adsit omnis congregatio sanctarum cogitationum, ut quid
sit pontifex, quid unctio, quid indumenta eius, conferens
intra sacrarium cordis sui possit aduertere.