Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. Populi gubernatio diuina electione prestetur.

Item ex libro Numerorum.
Si ergo tantus ille ac talis Moyses non permittit iudicio
suo de eligendo populi principe, de constituendo successore,
quis erit qui audeat, uel ex plebe, que sepe clamoribus
ad gratiam aut ad precium fortasse excitata
moueri solet, uel ex ipsis etiam sacerdotibus quis erit, qui
se ydoneum ad hoc iudicet, nisi si cui oranti et petenti a
Domino reueletur? Sicut et Deus dicit ad Moysen:
"Assume ad temetipsum Iesum filium Naue, hominem
qui habet Spiritum Dei in semetipso, et inpones manus
tuas super eum, et statues eum coram Eleazaro sacerdote
et precepta dato ei in conspectu totius sinagogae, et
precipe de ipso coram eis, et dabis claritatem tuam super
illum, ut audiant illum filii Israel." Audis euidenter ordinationem
principis populi tam manifeste descriptam, ut
pene expositione non egeat. Nulla hic populi adclamatio,
nulla consanguinitatis ratio, nulla propinquitatis habita contemplatio
est. Propinquis agrorum et prediorum relinquatur
hereditas. Gubernatio populi illi tradatur, quem
Deus elegerit, homini scilicet tali, qui habet (sicut scriptum
audistis) in semetipso spiritum Dei, et precepta Dei in
conspectu eius sunt, et qui Moysi ualde notus et familiaris
sit, id est in quo sit claritas legis et scientia, ut possint
eum audire filii Israel.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

595/596
Gehe zu Spalte: