Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. A sede sancta apostolica uocatus episcopus ad domum non reuertatur, nisi purgatus et apostolicis litteris instructus.

Quilibet fratrum pulsatus, atque ab hac sancta sede
uocatus, cum se nobis representauerit non prius reuertatur,
quam hinc litteris apostolicis uel formatis pleniter
instructus atque purgatus sit, si fuerit unde, et, postquam
domum reuersus fuerit, cognoscant uicini sui qualiter
suam aliorumque causam hic finierit, quatinus illam
absque ulla ambiguitate nunciare et predicare omnibus
possit. Ab hac enim sancta sede a sanctis apostolis
tueri, defendi et liberari episcopi iussi sunt, sicut eorum
dispositione ordinante Domino primitus constituti sunt, sic
huius sanctae sedis (cuius dispositioni eorum causas et
iudicia seruauerunt) protectione futuris temporibus sint ab
omnibus peruersitatibus semper liberi. Unde culpantur
hii, qui circa fratres aliter egerint, quam huius sedis rectoribus
placere cognouerint.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

599/600
Gehe zu Spalte: