Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. In electione episcopi nec munerum datio, nec aliquorum patrocinia conualescant.

Illud quidem pre omnibus curae tibi sit, ut in hac electione
nec datio quibuscumque modis interueniat premiorum,
nec quarumlibet personarum patrocinia conualescant.
Nam si quorumdam patrocinio quisquam fuerit electus, uoluntatibus
eorum, cum fuerit ordinatus, reuerentia exigente
obedire conpellitur, sicque fit, ut res illius minuantur
ecclesiae, et ordo ecclesiasticus non seruetur. Talem ergo
te admonente debent personam eligere que nullius
incongruae uoluntati deseruiat, sed uita et moribus
decorata tanto ordine ualeat digna inueniri.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

597/598
Gehe zu Spalte: