Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. In electione antistitis communi utilitati, non suo lucro quisque prospiciat.

Idem ad Clerum Mediolanensem. [lib. II. Indict. 11. ep. 29.]
Dilectissimi filii, offitii nostri censura conmoniti suademus,
ut in suscipiendi antistitis causa nullus uestrum
neglecta utilitate conmuni suo lucro prospiciat, ne, si
quisquam propria commoda appetit, friuola estimatione
fallatur, quia nec libero iudicio preferendam sibi personam
examinat mens, quam cupiditas ligat. Pensantes ergo
que cunctis expediunt, ei, quem uobis diuina gratia pretulerit,
integerrimam semper in omnibus obedientiam prebete.
Iudicari namque a uobis ultra non debet semel prelatus,
sed tanto nunc subtiliter iudicandus est, quanto postmodum
iudicandus non est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

597/598
Gehe zu Spalte: