Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. A regimine ecclesiae suspendatur qui in terram frequenter eliditur.

Item Gelasius Papa Rustico et Fortunato Episcopo.
Nuper Foropopulensis ecclesiae clerici una cum Sabino
et Pelagio laicis, propria suggestione reserarunt,
presulem suum graui quadam necessitate uexari, cuius eum
dicerent incursione frequenter elisum. Quod ne scandalum
fidelibus uideretur ingerere, et ecclesiam Dei ubique positam
hac offensione turbare, precipue cum eodem ipso
uolente huc se perrexisse firmarent, ad dilectionem uestram
scripta direximus, ut ecclesiae, cuius rector tali casu tenetur
astrictus, uisitationem congruam redderetis. Verum,
quia nunc idem ipse uenit huc pontifex, falsaque omnia
de se iactata disseminat, sub diuini contemplatione iudicii,
uestraeque conscientiae estimationisque respectu, rerum
fide sollertissime perquisita, scilicet si aliquando, uel in
domo, uel in processione, uel in alio quocumque loco probatur
repente collapsus, uocesque dedisse confusas, et spumas
ore iactasse, quanta fieri potest examinatione queratur.
Quod tamen siue non possit aliquorum factum testificatione
firmari siue numquam contigisse dicatur, non putandum
est posse sufficere, sed certum manifestumque documentum,
quia de tanta re non segnius agendum est. Faciat
rem tua dilectio, frater Rustice, sui moris, et aptam magno
pontifici, ut eum uel triginta diebus tecum esse constituas,
eumque carnibus indifferenter uti necessaria probatione
conpellas.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

589/590