Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De quodam presbitero, qui caduco morbo laborabat.

In litteris tuis continebatur sic: Hic clericus ordinem
habet presbiteri; sed quia caduco morbo laborat, et ipsi
hoc in presentiarum agnouimus, non ausi fuimus sibi concedere
ut offerret uel missam celebraret. Quia uero languor
non in culpa est, super hac re auctoritatis nostrae decreto
consulendum deliberauimus. Consulimus itaque, ut, si
frequenter hoc morbo tangitur, ab oblatione et missarum
celebratione omnimodis prohibeatur. Indecens enim est
et periculosum, ut in consecratione eucharistiae morbo
uictus epilentico cadat. Si uero Dei misericordia conualuerit,
quandoquidem non culpa, sed infirmitas est in
causa, eum sacrificare iam non interdicimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

587/588
Gehe zu Spalte: