Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[PALEA C. II.

Unde ipse Clemens in epistola ad Iacobum Ierosolomitanum
missa inter cetera scribit, quod Petrus adhuc
uiuens Clementem in episcopum elegit:
"Simon Petrus in ipsis diebus, quibus uitae finem sibi
presensit, apprehensa manu mea repente consurgens, in
auribus totius ecclesiae hec protulit uerba: Clementem hunc
episcopum uobis ordino, cui soli meae predicationis et doctrinae
cathedram trado, quem pre ceteris expertus sum
Deum colentem, homines diligentem, castum, discendi
studiis deditum, sobrium, benignum, iustum, patientem, et
scientem ferre nonnullorum etiam ex his, qui in uerbo Dei
instituuntur, iniurias." ]
Gratian. Sed in Antioceno Concilio hoc omnino fieri
prohibetur, in quo [c. 23.] sic statutum legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

589/590
Gehe zu Spalte: