C. XIX. Non sunt filii, sed mercenarii, qui honores ab hominibus appetunt.
Item Augustinus. [tractatu XLVI. ad c. 10.Ioannis]
Sunt quidam in ecclesia prepositi, de quibus apostolus
Paulus dicit: "Sua querentes, non que Iesu Christi."
Quid est: "sua querentes?" non Christum gratis diligentes,
non Deum propter Deum querentes, temporalia commoda
consequentes lucris inhiantes, honores ab
hominibus appetentes. Hec quando amantur a preposito,
et propter hoc seruitur Deo, quisque talis est, mercenarius
est, inter filios se non conputet.
Gratian. Non ergo qui preficiuntur semper ceteris meliores
intelliguntur.
Unde Ieronimus: [ad Titum, c. 1.]