C. XVIII. Non ex arbitrio Dei aliquando datur princeps ecclesiae.
IV. Pars. Audacter fortasse aliquid dicimus, tamenquod scriptum est dicimus. Non semper princeps populi et
iudex ecclesiae per Dei arbitrium datur, sed prout merita
nostra deposcunt. Si mali sunt actus nostri et operamur
maligna in conspectu Dei, dantur nobis principes
secundum cor nostrum. Et hoc tibi de scripturis
probabo. Audi namque quid dicat Dominus: "Fecerunt
sibi regem, et non per me; principem, et non per
consilium meum." Et hoc dictum uidetur de Saule illo
quem utique ipse Dominus elegerat, et regem fieri iusserat.
Sed quoniam non secundum Dei uoluntatem, sed
secundum peccatoris populi meritum fuerat electus, negat
eum cum sua uoluntate uel consilio constitutum. Tale
ergo aliquid intelligamus etiam in ecclesiis fieri, quod
pro meritis, aut in uerbo aut in opere potens a Deo
tribuitur rector ecclesiae, aut si malignum faciat populus in
conspectu Domini, talis ecclesiae iudex datur, sub quo
famem et sitim populus patiatur, non famem panis, neque
sitim aquae, sed famem audiendi uerbum Dei.